Znaleziono 1284 Wyniki dla: Sanctus Terra
onus jumentorum austri in terra tribulationis et angustiæ leæna et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros jumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit (Liber Isaiae 30, 6)
auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israël (Liber Isaiae 30, 11)
propterea hæc dicit Sanctus Israël pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo (Liber Isaiae 30, 12)
quia hæc dicit Dominus Deus Sanctus Israël si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis (Liber Isaiae 30, 15)
et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose (Liber Isaiae 30, 23)
et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petræ prominentis in terra deserta (Liber Isaiae 32, 2)
luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus (Liber Isaiae 33, 9)
accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo ejus orbis et omne germen ejus (Liber Isaiae 34, 1)
gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom (Liber Isaiae 34, 6)
et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pingujum (Liber Isaiae 34, 7)
et convertentur torrentes ejus in picem et humus ejus in sulphur et erit terra ejus in picem ardentem (Liber Isaiae 34, 9)
donec veniam et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum (Liber Isaiae 36, 17)