Mosaico decorativo

Znaleziono 1432 Wyniki dla: Rex

  • egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit (Liber Esther 1, 17)

  • placuit consilium ejus regi et principibus fecitque rex juxta consultum Mamuchan (Liber Esther 1, 21)

  • qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat (Liber Esther 2, 6)

  • et quæ intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas ædes deducebatur quæ sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis præsidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire jussisset ex nomine (Liber Esther 2, 14)

  • et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite ejus fecitque eam regnare in loco Vasthi (Liber Esther 2, 17)

  • post hæc rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat (Liber Esther 3, 1)

  • tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Judæorum (Liber Esther 3, 10)

  • accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat præcepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret (Liber Esther 4, 5)

  • omnes servi regis et cunctæ quæ sub dicione ejus sunt norunt provinciæ quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum (Liber Esther 4, 11)

  • dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quæ est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi (Liber Esther 5, 3)

  • statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester obœdiat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat (Liber Esther 5, 5)

  • dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis (Liber Esther 5, 6)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina