Znaleziono 1432 Wyniki dla: Rex
sed et omnia vasa aurea et argentea et ænea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech (Liber I Paralipomenon 18, 11)
et constituit in Edom præsidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat (Liber I Paralipomenon 18, 13)
accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et regnaret filius ejus pro eo (Liber I Paralipomenon 19, 1)
egressique filii Ammon direxerunt aciem juxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt (Liber I Paralipomenon 19, 9)
igitur Joab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israël et perrexit contra Syrum (Liber I Paralipomenon 19, 10)
reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon (Liber I Paralipomenon 19, 11)
perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad prœlium et fugavit eos (Liber I Paralipomenon 19, 14)
quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israël et transivit Jordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus (Liber I Paralipomenon 19, 17)
factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Joab exercitum et robur militiæ et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Joab percussit Rabba et destruxit eam (Liber I Paralipomenon 20, 1)
consurrexit autem Satan contra Israël et incitavit David ut numeraret Israël (Liber I Paralipomenon 21, 1)
responditque Joab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quærit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli (Liber I Paralipomenon 21, 3)
dixitque David ad Deum nonne ego sum qui jussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur (Liber I Paralipomenon 21, 17)