Znaleziono 1432 Wyniki dla: Rex
dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei (Liber II Samuelis 13, 25)
et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum (Liber II Samuelis 13, 26)
surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua (Liber II Samuelis 13, 31)
nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est (Liber II Samuelis 13, 33)
cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis (Liber II Samuelis 13, 36)
Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interitu (Liber II Samuelis 13, 38)
itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me rex (Liber II Samuelis 14, 4)
et ait ad eam rex quid causæ habes quæ respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus (Liber II Samuelis 14, 5)
et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego jubebo pro te (Liber II Samuelis 14, 8)
dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus ejus sit innocens (Liber II Samuelis 14, 9)
et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te (Liber II Samuelis 14, 10)
quæ ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram (Liber II Samuelis 14, 11)
