Znaleziono 2484 Wyniki dla: Reges Israel
prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israël revertentur ad eam (Liber Thobis 14, 6)
et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israël (Liber Thobis 14, 9)
tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriæ scilicet Mesopotamiæ et Syriæ Sobal et Lybiæ atque Ciliciæ qui venientes ad Holofernem dixerunt (Liber Iudith 3, 1)
tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Judææ timuerunt valde a facie ejus (Liber Iudith 4, 1)
et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim (Liber Iudith 4, 7)
et clamaverunt ad Deum Israël unianimiter ne darentur in prædam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus (Liber Iudith 4, 10)
tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël adlocutusque est eos (Liber Iudith 4, 11)
sic erunt universi hostes Israël si perseveraveritis in hoc opere quo cœpistis (Liber Iudith 4, 14)
ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israël (Liber Iudith 4, 16)
nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum quod filii Israël præpararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent (Liber Iudith 5, 1)
quis iste est qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnæ (Liber Iudith 5, 27)
quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor (Liber Iudith 6, 2)