Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • quibus Judas cognitis præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos (Liber II Maccabaeorum 13, 10)

  • quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi (Liber II Maccabaeorum 13, 11)

  • omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Judas ut se præpararent (Liber II Maccabaeorum 13, 12)

  • ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem exire et Domini judicio committere exitum rei (Liber II Maccabaeorum 13, 13)

  • dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit (Liber II Maccabaeorum 13, 14)

  • et dato signo suis Dei victoria juvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant (Liber II Maccabaeorum 13, 15)

  • summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere gestis abierunt (Liber II Maccabaeorum 13, 16)

  • sed rex accepto gustu audaciæ Judæorum arte difficultates locorum temptabat (Liber II Maccabaeorum 13, 18)

  • enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est (Liber II Maccabaeorum 13, 21)

  • iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram dedit accepit abiit (Liber II Maccabaeorum 13, 22)

  • commisit cum Juda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ qui relictus erat super negotia mente consternatus Judæos deprecans subditusque eis jurat de omnibus quibus justum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit (Liber II Maccabaeorum 13, 23)

  • Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem (Liber II Maccabaeorum 13, 24)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina