Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres quos morte ejus decipi eveniret (Liber II Maccabaeorum 12, 24)

  • et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem (Liber II Maccabaeorum 12, 25)

  • Judas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus (Liber II Maccabaeorum 12, 26)

  • post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinæ multæ et telorum erat adparatus (Liber II Maccabaeorum 12, 27)

  • sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt (Liber II Maccabaeorum 12, 28)

  • contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Judæis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint (Liber II Maccabaeorum 12, 30)

  • quibus congressis contigit paucos ruere Judæorum (Liber II Maccabaeorum 12, 34)

  • Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque ejus amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa (Liber II Maccabaeorum 12, 35)

  • at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Judas adiutorem et ducem belli fieri (Liber II Maccabaeorum 12, 36)

  • incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiæ militibus incussit (Liber II Maccabaeorum 12, 37)

  • Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt (Liber II Maccabaeorum 12, 38)

  • et sequenti die venit cum suis Judas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis (Liber II Maccabaeorum 12, 39)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina