Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiæ magnæ quam fecerat in Israël et tribulaverat eos valde (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus (Liber I Maccabaeorum 10, 47)
et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium (Liber I Maccabaeorum 10, 48)
et commiserunt prœlium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos (Liber I Maccabaeorum 10, 49)
et misit Alexander ad Ptolomeum regem Ægypti legatos secundum hæc verba dicens (Liber I Maccabaeorum 10, 51)
quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram (Liber I Maccabaeorum 10, 52)
et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra ejus a nobis et sedimus in sede regni ejus (Liber I Maccabaeorum 10, 53)
et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem (Liber I Maccabaeorum 10, 54)
et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum (Liber I Maccabaeorum 10, 55)
et nunc faciam tibi quæ scripsisti sed occurre Ptolomaidæ ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti (Liber I Maccabaeorum 10, 56)
et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias ejus Ptolomaidæ sicut reges in magna gloria (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
et scripsit rex Alexander Jonathæ ut veniret obviam sibi (Liber I Maccabaeorum 10, 59)