Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiæ magnæ quam fecerat in Israël et tribulaverat eos valde (Liber I Maccabaeorum 10, 46)

  • et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus (Liber I Maccabaeorum 10, 47)

  • et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium (Liber I Maccabaeorum 10, 48)

  • et commiserunt prœlium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos (Liber I Maccabaeorum 10, 49)

  • et misit Alexander ad Ptolomeum regem Ægypti legatos secundum hæc verba dicens (Liber I Maccabaeorum 10, 51)

  • quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram (Liber I Maccabaeorum 10, 52)

  • et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra ejus a nobis et sedimus in sede regni ejus (Liber I Maccabaeorum 10, 53)

  • et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem (Liber I Maccabaeorum 10, 54)

  • et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum (Liber I Maccabaeorum 10, 55)

  • et nunc faciam tibi quæ scripsisti sed occurre Ptolomaidæ ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti (Liber I Maccabaeorum 10, 56)

  • et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias ejus Ptolomaidæ sicut reges in magna gloria (Liber I Maccabaeorum 10, 58)

  • et scripsit rex Alexander Jonathæ ut veniret obviam sibi (Liber I Maccabaeorum 10, 59)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina