Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • et particeps fuit ut facerent naves quæ irent in Tharsis feceruntque classem in Asiongaber (Liber II Paralipomenon 20, 36)

  • prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Josaphat dicens quia habuisti fœdus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritæque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis (Liber II Paralipomenon 20, 37)

  • dormivit autem Josaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Joram filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 21, 1)

  • qui habuit fratres filios Josaphat Azariam et Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michaël et Saphatiam omnes hii filii Josaphat regis Israël (Liber II Paralipomenon 21, 2)

  • deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Juda regnum autem tradidit Joram eo quod esset primogenitus (Liber II Paralipomenon 21, 3)

  • surrexit ergo Joram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israël (Liber II Paralipomenon 21, 4)

  • triginta duo annorum erat Joram cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 21, 5)

  • ambulavitque in viis regum Israël sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor ejus et fecit malum in conspectu Domini (Liber II Paralipomenon 21, 6)

  • noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis ejus omni tempore (Liber II Paralipomenon 21, 7)

  • in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Judæ et constituit sibi regem (Liber II Paralipomenon 21, 8)

  • cumque transisset Joram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus ejus (Liber II Paralipomenon 21, 9)

  • attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Juda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 21, 10)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina