Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii ejus cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum (Liber I Paralipomenon 21, 20)
igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram (Liber I Paralipomenon 21, 21)
dixitque ei David da mihi locum areæ tuæ ut ædificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo (Liber I Paralipomenon 21, 22)
dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens præbeo (Liber I Paralipomenon 21, 23)
dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita (Liber I Paralipomenon 21, 24)
et ædificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti (Liber I Paralipomenon 21, 26)
protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusei immolavit ibi victimas (Liber I Paralipomenon 21, 28)
tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon (Liber I Paralipomenon 21, 29)
et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini (Liber I Paralipomenon 21, 30)
dixitque David hæc est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israël (Liber I Paralipomenon 22, 1)
et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos ut ædificaretur domus Dei (Liber I Paralipomenon 22, 2)
et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam ædificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur præparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas (Liber I Paralipomenon 22, 5)