Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem (Epistula ad Hebraeos 3, 19)
timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione intrœundi in requiem ejus existimetur aliqui ex vobis deesse (Epistula ad Hebraeos 4, 1)
ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis (Epistula ad Hebraeos 4, 3)
dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis (Epistula ad Hebraeos 4, 4)
et in isto rursum si introibunt in requiem meam (Epistula ad Hebraeos 4, 5)
quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introjerunt propter incredulitatem (Epistula ad Hebraeos 4, 6)
iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra (Epistula ad Hebraeos 4, 7)
nam si eis Jesus requiem præstitisset numquam de alio loqueretur posthac die (Epistula ad Hebraeos 4, 8)
itaque relinquitur sabbatismus populo Dei (Epistula ad Hebraeos 4, 9)
qui enim ingressus est in requiem ejus etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus (Epistula ad Hebraeos 4, 10)
festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum (Epistula ad Hebraeos 4, 11)
vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis (Epistula ad Hebraeos 4, 12)