Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis (Actus Apostolorum 20, 27)
adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo (Actus Apostolorum 20, 28)
ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi (Actus Apostolorum 20, 29)
propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum (Actus Apostolorum 20, 31)
et nunc commendo vos Deo et verbo gratiæ ipsius qui potens est ædificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus (Actus Apostolorum 20, 32)
omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere (Actus Apostolorum 20, 35)
cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara (Actus Apostolorum 21, 1)
et cum invenissemus navem transfretantem in Fœnicen ascendentes navigavimus (Actus Apostolorum 21, 2)
cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus (Actus Apostolorum 21, 3)
inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam (Actus Apostolorum 21, 4)
et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus (Actus Apostolorum 21, 5)
et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua (Actus Apostolorum 21, 6)