Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis (Actus Apostolorum 20, 27)

  • adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo (Actus Apostolorum 20, 28)

  • ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi (Actus Apostolorum 20, 29)

  • propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum (Actus Apostolorum 20, 31)

  • et nunc commendo vos Deo et verbo gratiæ ipsius qui potens est ædificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus (Actus Apostolorum 20, 32)

  • omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere (Actus Apostolorum 20, 35)

  • cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara (Actus Apostolorum 21, 1)

  • et cum invenissemus navem transfretantem in Fœnicen ascendentes navigavimus (Actus Apostolorum 21, 2)

  • cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus (Actus Apostolorum 21, 3)

  • inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam (Actus Apostolorum 21, 4)

  • et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus (Actus Apostolorum 21, 5)

  • et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua (Actus Apostolorum 21, 6)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina