Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret (Liber Leviticus 1, 10)

  • immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum (Liber Leviticus 1, 11)

  • dividentque membra caput et omnia quæ adherent jecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis (Liber Leviticus 1, 12)

  • intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 1, 13)

  • offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris (Liber Leviticus 1, 15)

  • vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent (Liber Leviticus 1, 16)

  • confringetque ascellas ejus et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino (Liber Leviticus 1, 17)

  • ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 2, 2)

  • quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum ejus sanctum sanctorum de oblationibus Domini (Liber Leviticus 2, 3)

  • quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis (Liber Leviticus 2, 8)

  • qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino (Liber Leviticus 2, 9)

  • quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum ejus sanctum sanctorum de oblationibus Domini (Liber Leviticus 2, 10)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina