Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium (Liber Exodus 33, 8)

  • ingresso autem illo tabernaculum fœderis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi (Liber Exodus 33, 9)

  • cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum (Liber Exodus 33, 10)

  • loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister ejus Josue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo (Liber Exodus 33, 11)

  • si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc (Liber Exodus 33, 13)

  • dixitque Dominus facies mea præcedet te et requiem dabo tibi (Liber Exodus 33, 14)

  • in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram (Liber Exodus 33, 16)

  • respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit (Liber Exodus 33, 19)

  • rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet (Liber Exodus 33, 20)

  • tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris (Liber Exodus 33, 23)

  • ac deinceps præcide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quæ habuerunt tabulæ quas fregisti (Liber Exodus 34, 1)

  • qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem (Liber Exodus 34, 7)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina