Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32, 27)
et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio (Liber Exodus 32, 29)
facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro (Liber Exodus 32, 30)
reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam (Liber Exodus 32, 31)
cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo (Liber Exodus 32, 33)
percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron (Liber Exodus 32, 35)
et mittam præcursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Jebuseum (Liber Exodus 33, 2)
et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus duræ cervicis est ne forte disperdam te in via (Liber Exodus 33, 3)
audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo (Liber Exodus 33, 4)
dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israël populus duræ cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te jam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi (Liber Exodus 33, 5)
deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb (Liber Exodus 33, 6)
Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen ejus tabernaculum fœderis et omnis populus qui habebat aliquam quæstionem egrediebatur ad tabernaculum fœderis extra castra (Liber Exodus 33, 7)