Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi juvenes nec ad incrementum perduxi virgines (Liber Isaiae 23, 4)

  • numquid non hæc vestra est quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum (Liber Isaiae 23, 7)

  • quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cujus negotiatores principes institores ejus incliti terræ (Liber Isaiae 23, 8)

  • Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriæ et ad ignominiam deduceret universos inclitos terræ (Liber Isaiae 23, 9)

  • manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes ejus (Liber Isaiae 23, 11)

  • et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi (Liber Isaiae 23, 12)

  • et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis (Liber Isaiae 23, 15)

  • sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit (Liber Isaiae 23, 16)

  • et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ (Liber Isaiae 23, 17)

  • et erunt negotiatio ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem (Liber Isaiae 23, 18)

  • ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem ejus et disperget habitatores ejus (Liber Isaiae 24, 1)

  • et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus ejus sicut ancilla sic domina ejus sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet (Liber Isaiae 24, 2)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina