Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis jugum ejus et onus illius ab umero eorum tolletur (Liber Isaiae 14, 25)
Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus ejus extenta et quis avertet eam (Liber Isaiae 14, 27)
in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud (Liber Isaiae 14, 28)
ne læteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen ejus absorbens volucrem (Liber Isaiae 14, 29)
et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam (Liber Isaiae 14, 30)
et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi ejus (Liber Isaiae 14, 32)
cor meum ad Moab clamabit vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt (Liber Isaiae 15, 5)
secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos (Liber Isaiae 15, 7)
quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terræ (Liber Isaiae 15, 9)
emitte agnum dominatorem terræ de Petra deserti ad montem filiæ Sion (Liber Isaiae 16, 1)
et præparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David judicans et quærens judicium et velociter reddens quod justum est (Liber Isaiae 16, 5)
quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines ejus relictæ sunt transierunt mare (Liber Isaiae 16, 8)