Znaleziono 5422 Wyniki dla: Rat
igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas juxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo (Liber Exodus 17, 1)
fecit Josue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis (Liber Exodus 17, 10)
quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem (Liber Exodus 17, 16)
cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israël populo suo eo quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto (Liber Exodus 18, 1)
tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat (Liber Exodus 18, 2)
venit ergo Jethro cognatus Mosi et filii ejus et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus juxta montem Dei (Liber Exodus 18, 5)
narravit Moses cognato suo cuncta quæ fecerat Deus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus (Liber Exodus 18, 8)
lætatusque est Jethro super omnibus bonis quæ fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum (Liber Exodus 18, 9)
quibus auditis Moses fecit omnia quæ ille suggesserat (Liber Exodus 18, 24)
qui judicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo judicantes (Liber Exodus 18, 26)
venit Moses et convocatis majoribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus (Liber Exodus 19, 7)
et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai (Liber Exodus 19, 11)