Mosaico decorativo

Znaleziono 770 Wyniki dla: Quoque

  • et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat (Liber Esther 1, 6)

  • bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et præcipuum ponebatur (Liber Esther 1, 7)

  • Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio ubi rex Asuerus manere consueverat (Liber Esther 1, 9)

  • cumque percrebuisset regis imperium et juxta mandata illius multæ virgines pulchræ adducerentur Susan et Ægæo traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum (Liber Esther 2, 8)

  • in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quæ crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud Judæos jejunium ululatus et fletus sacco et cinere multis pro strato utentibus (Liber Esther 4, 3)

  • et post hæc ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium præter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum (Liber Esther 5, 12)

  • rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum (Liber Esther 7, 7)

  • quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant fama quoque nominis ejus crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat (Liber Esther 9, 4)

  • et fuit possessio ejus septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque juga boum et quingentæ asinæ ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales (Liber Iob 1, 3)

  • factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu ejus (Liber Iob 2, 1)

  • scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terræ (Liber Iob 5, 25)

  • ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me (Liber Iob 6, 13)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina