Znaleziono 2597 Wyniki dla: Quod Cultum
terra data est in manu impii vultum judicum ejus operit quod si non ille est quis ergo est (Liber Iob 9, 24)
verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti (Liber Iob 9, 28)
memento quæso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me (Liber Iob 10, 9)
ut ostenderet tibi secreta sapientiæ et quod multiplex esset lex ejus et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua (Liber Iob 11, 6)
si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia (Liber Iob 11, 14)
quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit (Liber Iob 12, 9)
si fuero judicatus scio quod justus inveniar (Liber Iob 13, 18)
contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris (Liber Iob 13, 25)
qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea (Liber Iob 13, 28)
arguis verbis eum qui non est æqualis tui et loqueris quod tibi non expedit (Liber Iob 15, 3)
quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus (Liber Iob 15, 9)
ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi (Liber Iob 15, 17)