Znaleziono 2423 Wyniki dla: Quia
quia hæc dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto et super matres eorum quæ genuerunt eos et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac (Liber Ieremiae 16, 3)
hæc enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes (Liber Ieremiae 16, 5)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsi et vocem sponsæ (Liber Ieremiae 16, 9)
dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt (Liber Ieremiae 16, 11)
quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt absconditæ a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis (Liber Ieremiae 16, 17)
et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam (Liber Ieremiae 16, 18)
idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus (Liber Ieremiae 16, 21)
quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis sæculi ut ambularent per eas in itinere non trito (Liber Ieremiae 18, 15)
numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animæ meæ recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis (Liber Ieremiae 18, 20)
audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis (Liber Ieremiae 18, 22)
quia hæc dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Judam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio (Liber Ieremiae 20, 4)
quia jam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die (Liber Ieremiae 20, 8)