Znaleziono 2423 Wyniki dla: Quia
et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas jugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi (Prophetia Ezechielis 34, 27)
et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 34, 30)
urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 35, 4)
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam juxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te judicavero (Prophetia Ezechielis 35, 11)
et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quæ locutus es de montibus Israël dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum (Prophetia Ezechielis 35, 12)
sicuti gavisus es super hereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 35, 15)
quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et arabimini et accipietis sementem (Prophetia Ezechielis 36, 9)
et replebo vos hominibus et jumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 36, 11)
et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis (Prophetia Ezechielis 36, 23)
et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro quia ego Dominus ædificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus locutus sum et fecerim (Prophetia Ezechielis 36, 36)
ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus ejus sic erunt civitates desertæ plenæque gregibus hominum et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 36, 38)
et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 37, 6)