Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
audi Jesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem (Prophetia Zachariae 3, 8)
quia ecce lapis quem dedi coram Jesu super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam ejus ait Dominus exercituum et auferam iniquitatem terræ illius in die una (Prophetia Zachariae 3, 9)
et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo (Prophetia Zachariae 4, 1)
et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas ejus super caput ipsius et septem lucernæ ejus super illud septem et septem infusoria lucernis quæ erant super caput illius (Prophetia Zachariae 4, 2)
et respondi et ajo ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt hæc domine mi (Prophetia Zachariae 4, 4)
et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine mi (Prophetia Zachariae 4, 5)
quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exæquabit gratiam gratiæ ejus (Prophetia Zachariae 4, 7)
manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus ejus perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos (Prophetia Zachariae 4, 9)
quis enim despexit dies parvos et lætabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra (Prophetia Zachariae 4, 10)
et respondi et dixi ad eum quid sunt duæ olivæ istæ ad dextram candelabri et ad sinistram ejus (Prophetia Zachariae 4, 11)
et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro (Prophetia Zachariae 4, 12)
et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine (Prophetia Zachariae 4, 13)