Mosaico decorativo

Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui

  • et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium et subvertam quadrigam et ascensorem ejus et descendent equi et ascensores eorum vir in gladio fratris sui (Prophetia Aggaei 2, 23)

  • in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 24)

  • patres vestri ubi sunt et prophetæ numquid in sempiternum vivent (Prophetia Zachariae 1, 5)

  • verumtamen verba mea et legitima mea quæ mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis (Prophetia Zachariae 1, 6)

  • vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quæ erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi (Prophetia Zachariae 1, 8)

  • et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint hæc (Prophetia Zachariae 1, 9)

  • et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram (Prophetia Zachariae 1, 10)

  • et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescit (Prophetia Zachariae 1, 11)

  • et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Juda quibus iratus es iste septuagesimus annus est (Prophetia Zachariae 1, 12)

  • et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba consolatoria (Prophetia Zachariae 1, 13)

  • et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens hæc dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno (Prophetia Zachariae 1, 14)

  • et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum (Prophetia Zachariae 1, 15)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina