Mosaico decorativo

Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui

  • scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua ærea (Liber Isaiae 48, 4)

  • neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia prævaricans prævaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te (Liber Isaiae 48, 8)

  • congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit hæc Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis (Liber Isaiae 48, 14)

  • et dixit mihi servus meus es tu Israël quia in te gloriabor (Liber Isaiae 49, 3)

  • hæc dicit Dominus redemptor Israël Sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israël qui elegit te (Liber Isaiae 49, 7)

  • ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum (Liber Isaiae 49, 9)

  • non esurient neque sitient et non percutiet eos æstus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos (Liber Isaiae 49, 10)

  • ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi (Liber Isaiae 49, 12)

  • laudate cæli et exulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur (Liber Isaiae 49, 13)

  • et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei (Liber Isaiae 49, 14)

  • numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui (Liber Isaiae 49, 15)

  • leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa (Liber Isaiae 49, 18)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina