Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
ergo in Domino dicet meæ sunt justitiæ et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei (Liber Isaiae 45, 25)
audite me domus Jacob et omne residuum domus Israël qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva (Liber Isaiae 46, 3)
qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant (Liber Isaiae 46, 6)
audite me duro corde qui longe estis a justitia (Liber Isaiae 46, 12)
descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiæ Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera (Liber Isaiae 47, 1)
sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum (Liber Isaiae 47, 5)
et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua hæc decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et præter me non est altera (Liber Isaiae 47, 10)
sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior (Liber Isaiae 47, 12)
defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures cæli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi (Liber Isaiae 47, 13)
ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammæ non sunt prunæ quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum (Liber Isaiae 47, 14)
sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te (Liber Isaiae 47, 15)
audite hoc domus Jacob qui vocamini nomine Israël et de aquis Juda existis qui juratis in nomine Domini et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia (Liber Isaiae 48, 1)