Znaleziono 12207 Wyniki dla: Qui
qui dixerunt hæc dicit Ezechias dies tribulationis et increpationis et blasphemiæ dies iste venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens (Liber II Regum 19, 3)
si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quæ audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber II Regum 19, 4)
dixitque eis Esajas hæc dicetis domino vestro hæc dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me (Liber II Regum 19, 6)
numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar (Liber II Regum 19, 12)
et oravit in conspectu ejus dicens Domine Deus Israël qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terræ tu fecisti cælum et terram (Liber II Regum 19, 15)
inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem (Liber II Regum 19, 16)
nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu ejus ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus (Liber II Regum 19, 19)
numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ (Liber II Regum 19, 25)
et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi fænum agri et virens herba tectorum quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem (Liber II Regum 19, 26)
de Hierusalem quippe egredientur reliquiæ et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc (Liber II Regum 19, 31)
factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit (Liber II Regum 19, 35)
qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens (Liber II Regum 20, 2)