Znaleziono 4890 Wyniki dla: Pugna Autem Asor
adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus (Liber I Samuelis 16, 9)
misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim (Liber I Samuelis 16, 12)
spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino (Liber I Samuelis 16, 14)
hastile autem hastæ ejus erat quasi liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastæ ejus sescentos siclos habebat ferri et armiger ejus antecedebat eum (Liber I Samuelis 17, 7)
si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego prævaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis (Liber I Samuelis 17, 9)
audiens autem Saul et omnes viri israhelitæ sermones Philisthei hujuscemodi stupebant et metuebant nimis (Liber I Samuelis 17, 11)
David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Juda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros (Liber I Samuelis 17, 12)
abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prœlium et nomina trium filiorum ejus qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma (Liber I Samuelis 17, 13)
David autem erat minimus tribus ergo majoribus secutis Saulem (Liber I Samuelis 17, 14)
dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis œphi pulentæ et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos (Liber I Samuelis 17, 17)
Saul autem et illi et omnes filii Israël in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim (Liber I Samuelis 17, 19)
omnes autem Israhelitæ cum vidissent virum fugerunt a facie ejus timentes eum valde (Liber I Samuelis 17, 24)