Mosaico decorativo

Znaleziono 4890 Wyniki dla: Pugna Autem Asor

  • statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Cœlesyriam et Fœnicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus (Liber II Maccabaeorum 3, 8)

  • sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cujus rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hæc ita essent (Liber II Maccabaeorum 3, 9)

  • quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis in his quæ detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta (Liber II Maccabaeorum 3, 11)

  • constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio (Liber II Maccabaeorum 3, 14)

  • sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis jactaverunt se et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret (Liber II Maccabaeorum 3, 15)

  • accinctæque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quæ conclusæ erant procurrebant ad Onian aliæ autem ad muros quædam vero per fenestras aspiciebant (Liber II Maccabaeorum 3, 19)

  • universæ autem protendentes manus in cælum deprecabantur (Liber II Maccabaeorum 3, 20)

  • Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens (Liber II Maccabaeorum 3, 23)

  • apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea (Liber II Maccabaeorum 3, 25)

  • subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum ejecerunt (Liber II Maccabaeorum 3, 27)

  • hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et lætitia impletum est (Liber II Maccabaeorum 3, 30)

  • considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem (Liber II Maccabaeorum 3, 32)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina