Mosaico decorativo

Znaleziono 4890 Wyniki dla: Pugna Autem Asor

  • appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi (Liber II Maccabaeorum 1, 36)

  • invenitur autem in descriptionibus Hieremiæ prophetæ quod jussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis (Liber II Maccabaeorum 2, 1)

  • erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem (Liber II Maccabaeorum 2, 4)

  • ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat (Liber II Maccabaeorum 2, 7)

  • inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiæ hæc eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis (Liber II Maccabaeorum 2, 13)

  • similiter autem et Judas ea quæ didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos (Liber II Maccabaeorum 2, 14)

  • Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem (Liber II Maccabaeorum 2, 17)

  • curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriæ commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur (Liber II Maccabaeorum 2, 26)

  • veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes (Liber II Maccabaeorum 2, 29)

  • hinc igitur narrationem incipiemus de præfatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi (Liber II Maccabaeorum 2, 33)

  • Simon autem de tribu Beniamin præpositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri (Liber II Maccabaeorum 3, 4)

  • et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa (Liber II Maccabaeorum 3, 6)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina