Znaleziono 4770 Wyniki dla: Pro
cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quæ se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum (Liber Iosue 20, 4)
cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus ejus quia ignorans percussit proximum ejus nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus (Liber Iosue 20, 5)
hæ civitates constitutæ sunt cunctis filiis Israël et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam (Liber Iosue 20, 9)
ne unum quidem verbum quod illis præstaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia (Liber Iosue 21, 43)
sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et juris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino (Liber Iosue 22, 27)
vocavit Josue omnem Israhelem majoresque natu et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris ætatis sum (Liber Iosue 23, 2)
vosque cernitis omnia quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit (Liber Iosue 23, 3)
unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est (Liber Iosue 23, 10)
sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 15)
percussit igitur Josue in die illo fœdus et proposuit populo præcepta atque judicia in Sychem (Liber Iosue 24, 25)
atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cujus nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum (Liber Iudicum 1, 11)
ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Ægypto et introduxi in terram pro qua juravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum (Liber Iudicum 2, 1)
