Znaleziono 4770 Wyniki dla: Pro
eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (Epistula ad Hebraeos 2, 9)
decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare (Epistula ad Hebraeos 2, 10)
qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens (Epistula ad Hebraeos 2, 11)
unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi (Epistula ad Hebraeos 2, 17)
quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem ejus audieritis (Epistula ad Hebraeos 3, 7)
ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea (Epistula ad Hebraeos 3, 9)
quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas (Epistula ad Hebraeos 3, 10)
quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Ægypto per Mosen (Epistula ad Hebraeos 3, 16)
quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto (Epistula ad Hebraeos 3, 17)
et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem (Epistula ad Hebraeos 3, 19)
etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quæ audierunt (Epistula ad Hebraeos 4, 2)
quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introjerunt propter incredulitatem (Epistula ad Hebraeos 4, 6)
