Znaleziono 4770 Wyniki dla: Pro
mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt (Epistula I ad Corinthios 11, 15)
nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis (Epistula I ad Corinthios 11, 19)
et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem (Epistula I ad Corinthios 11, 24)
probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat (Epistula I ad Corinthios 11, 28)
scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes (Epistula I ad Corinthios 12, 2)
alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum (Epistula I ad Corinthios 12, 10)
hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum (Epistula I ad Corinthios 12, 28)
numquid omnes apostoli numquid omnes prophetæ numquid omnes doctores (Epistula I ad Corinthios 12, 29)
et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum (Epistula I ad Corinthios 13, 2)
et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest (Epistula I ad Corinthios 13, 3)
