Znaleziono 4770 Wyniki dla: Pro
sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis prædicaverim ipse reprobus efficiar (Epistula I ad Corinthios 9, 27)
sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto (Epistula I ad Corinthios 10, 5)
temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere (Epistula I ad Corinthios 10, 13)
propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura (Epistula I ad Corinthios 10, 14)
omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam (Epistula I ad Corinthios 10, 25)
si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam (Epistula I ad Corinthios 10, 27)
si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam (Epistula I ad Corinthios 10, 28)
si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago (Epistula I ad Corinthios 10, 30)
omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum (Epistula I ad Corinthios 11, 4)
omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur (Epistula I ad Corinthios 11, 5)
etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum (Epistula I ad Corinthios 11, 9)
ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
