Znaleziono 1180 Wyniki dla: Pot
et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terræ (Prophetia Zachariae 9, 10)
et quis poterit cogitare diem adventus ejus et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum (Prophetia Malachiae 3, 2)
et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita (Evangelium secundum Matthaeum 5, 14)
neque per caput tuum juraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)
nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonæ (Evangelium secundum Matthaeum 6, 24)
quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 27)
non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere (Evangelium secundum Matthaeum 7, 18)
erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribæ eorum et Pharisæi (Evangelium secundum Matthaeum 7, 29)
et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare (Evangelium secundum Matthaeum 8, 2)
nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
