Znaleziono 551 Wyniki dla: Populus
et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes (Liber Isaiae 9, 9)
et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt (Liber Isaiae 9, 13)
in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet (Liber Isaiae 9, 19)
si enim fuerit populus tuus Israël quasi harena maris reliquiæ convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit justitiam (Liber Isaiae 10, 22)
propter hoc hæc dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Ægypti (Liber Isaiae 10, 24)
cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Ægypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israël (Liber Isaiae 19, 25)
ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos ejus suffoderunt domos ejus posuerunt eam in ruinam (Liber Isaiae 23, 13)
et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus ejus sicut ancilla sic domina ejus sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet (Liber Isaiae 24, 2)
super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te (Liber Isaiae 25, 3)
vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio (Liber Isaiae 26, 20)
in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur ejus qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei (Liber Isaiae 27, 11)
et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem ejus longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis (Liber Isaiae 29, 13)
