Znaleziono 2807 Wyniki dla: Populus Israel
cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israël (Liber Iudicum 18, 19)
vocato nomine civitatis Dan juxta vocabulum patris sui quem genuerat Israël quæ prius Lais dicebatur (Liber Iudicum 18, 29)
mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israël (Liber Iudicum 18, 31)
cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienæ quæ non est de filiis Israël sed transibo usque Gabaa (Liber Iudicum 19, 12)
quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israël (Liber Iudicum 19, 29)
quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israël ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Ægypto usque in præsens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit (Liber Iudicum 19, 30)
egressi sunt itaque omnes filii Israël et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha (Liber Iudicum 20, 1)
omnesque anguli populorum et cunctæ tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum pugnatorum (Liber Iudicum 20, 2)
nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israël in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectæ quomodo tantum scelus perpetratum esset (Liber Iudicum 20, 3)
quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestræ quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israël (Liber Iudicum 20, 6)
adestis omnes filii Israël decernite quid facere debeatis (Liber Iudicum 20, 7)
stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum (Liber Iudicum 20, 8)