Znaleziono 2807 Wyniki dla: Populus Israel
abiit itaque Jepthæ cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Jepthæ omnes sermones suos coram Domino in Maspha (Liber Iudicum 11, 11)
quibus ille respondit quia tulit Israël terram meam quando ascendit de Ægypto a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam (Liber Iudicum 11, 13)
hæc dicit Jepthæ non tulit Israël terram Moab nec terram filiorum Ammon (Liber Iudicum 11, 15)
misit itaque Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium (Liber Iudicum 11, 19)
qui et ipse Israël verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Jassa et fortiter resistebat (Liber Iudicum 11, 20)
tradiditque eum Dominus in manu Israël cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius (Liber Iudicum 11, 21)
Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israël et tu nunc vis possidere terram ejus (Liber Iudicum 11, 23)
nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod jurgatus sit contra Israël et pugnaverit contra eum (Liber Iudicum 11, 25)
igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non justa judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël et inter filios Ammon (Liber Iudicum 11, 27)
percussitque ab Arœr usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quæ est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël (Liber Iudicum 11, 33)
expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quæ ignorabat virum exinde mos increbuit in Israël et consuetudo servata est (Liber Iudicum 11, 39)
ut post anni circulum conveniant in unum filiæ Israël et plangant filiam Jepthæ Galaaditæ diebus quattuor (Liber Iudicum 11, 40)