Mosaico decorativo

Znaleziono 2807 Wyniki dla: Populus Israel

  • audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israël super omni cognatione quam eduxi de terra Ægypti dicens (Prophetia Amos 3, 1)

  • si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit (Prophetia Amos 3, 6)

  • hæc dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculæ sic eruentur filii Israël qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti (Prophetia Amos 3, 12)

  • quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israël super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram (Prophetia Amos 3, 14)

  • et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israël dicit Dominus Deus (Prophetia Amos 4, 5)

  • quapropter hæc faciam tibi Israël postquam autem hæc fecero tibi præparare in occursum Dei tui Israël (Prophetia Amos 4, 12)

  • audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israël cecidit non adiciet ut resurgat (Prophetia Amos 5, 1)

  • virgo Israël projecta est in terram suam non est qui suscitet eam (Prophetia Amos 5, 2)

  • quia hæc dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israël (Prophetia Amos 5, 3)

  • quia hæc dicit Dominus domui Israël quærite me et vivetis (Prophetia Amos 5, 4)

  • numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israël (Prophetia Amos 5, 25)

  • væ qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariæ optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israël (Prophetia Amos 6, 1)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina