Znaleziono 2807 Wyniki dla: Populus Israel
in domo Israël vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israël (Prophetia Osee 6, 10)
cum sanare vellem Israël revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariæ quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris (Prophetia Osee 7, 1)
et humiliabitur superbia Israël in facie ejus nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quæsierunt eum in omnibus his (Prophetia Osee 7, 10)
me invocabunt Deus meus cognovimus te Israël (Prophetia Osee 8, 2)
projecit Israël bonum inimicus persequetur eum (Prophetia Osee 8, 3)
quia ex Israël et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ (Prophetia Osee 8, 6)
devoratus est Israël nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum (Prophetia Osee 8, 8)
et oblitus est Israël factoris sui et ædificavit delubra et Judas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates ejus et devorabit ædes illius (Prophetia Osee 8, 14)
noli lætari Israël noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici (Prophetia Osee 9, 1)
venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israël stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuæ et multitudo amentiæ (Prophetia Osee 9, 7)
quasi uvas in deserto inveni Israël quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt (Prophetia Osee 9, 10)
vitis frondosa Israël fructus adæquatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris (Prophetia Osee 10, 1)
