Mosaico decorativo

Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó

  • umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere (Epistula ad Hebraeos 10, 1)

  • inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata (Epistula ad Hebraeos 10, 4)

  • in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Jesu in semel (Epistula ad Hebraeos 10, 10)

  • et omnis quidem sacerdos præsto est cotidie ministrans et easdem sæpe offerens hostias quæ numquam possunt auferre peccata (Epistula ad Hebraeos 10, 11)

  • de cetero expectans donec ponantur inimici ejus scabillum pedum ejus (Epistula ad Hebraeos 10, 13)

  • contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit (Epistula ad Hebraeos 10, 15)

  • hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas (Epistula ad Hebraeos 10, 16)

  • voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis jam non relinquitur pro peccatis hostia (Epistula ad Hebraeos 10, 26)

  • quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiæ contumeliam fecerit (Epistula ad Hebraeos 10, 29)

  • scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia judicabit Dominus populum suum (Epistula ad Hebraeos 10, 30)

  • patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem (Epistula ad Hebraeos 10, 36)

  • sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit (Epistula ad Hebraeos 11, 6)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina