Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
et erit lux lunæ sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagæ ejus sanaverit (Liber Isaiae 30, 26)
ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum labia ejus repleta sunt indignatione et lingua ejus quasi ignis devorans (Liber Isaiae 30, 27)
spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum (Liber Isaiae 30, 28)
stultus enim fatua loquetur et cor ejus faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat (Liber Isaiae 32, 6)
post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet (Liber Isaiae 32, 10)
super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis (Liber Isaiae 32, 13)
et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciæ et in requie opulenta (Liber Isaiae 32, 18)
Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis (Liber Isaiae 33, 2)
a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes (Liber Isaiae 33, 3)
et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossæ plenæ fuerint de eo (Liber Isaiae 33, 4)
et erit fides in temporibus tuis divitiæ salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus ejus (Liber Isaiae 33, 6)
et erunt populi quasi de incendio cinis spinæ congregatæ igni conburentur (Liber Isaiae 33, 12)