Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Mosi ut doceret Israël confortare viriliter age ne timeas neque paveas (Liber I Paralipomenon 22, 13)
ecce ego in paupertatula mea præparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum æris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides præparavi ad universa inpendia (Liber I Paralipomenon 22, 14)
cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo ejus (Liber I Paralipomenon 22, 18)
ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia præpositorum autem et judicum sex milia (Liber I Paralipomenon 23, 4)
porro quattuor milia janitores et totidem psaltæ canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum (Liber I Paralipomenon 23, 5)
porro filii Semei Jeeth et Ziza et Jaus et Baria isti filii Semei quattuor (Liber I Paralipomenon 23, 10)
erat autem Jeeth prior Ziza secundus porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt (Liber I Paralipomenon 23, 11)
fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis (Liber I Paralipomenon 23, 17)
dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo et habitationem Hierusalem usque in æternum (Liber I Paralipomenon 23, 25)
nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum (Liber I Paralipomenon 23, 26)
sacerdotes autem super panes propositionis et ad similæ sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram (Liber I Paralipomenon 23, 29)
porro filiis Aaron hæ partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar (Liber I Paralipomenon 24, 1)