Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
juste quod justum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi (Liber Deuteronomii 16, 20)
cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius (Liber Deuteronomii 17, 2)
educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuæ et lapidibus obruentur (Liber Deuteronomii 17, 5)
manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui (Liber Deuteronomii 17, 7)
si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et judicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 17, 8)
veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad judicem qui fuerit illo tempore quæresque ab eis qui indicabunt tibi judicii veritatem (Liber Deuteronomii 17, 9)
qui autem superbierit nolens obœdire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto judicis morietur homo ille et auferes malum de Israël (Liber Deuteronomii 17, 12)
cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbia (Liber Deuteronomii 17, 13)
cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes (Liber Deuteronomii 17, 14)
eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus (Liber Deuteronomii 17, 15)
cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Ægyptum equitatus numero sublevatus præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini (Liber Deuteronomii 17, 16)
non habebit uxores plurimas quæ inliciant animum ejus neque argenti et auri inmensa pondera (Liber Deuteronomii 17, 17)