Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quæ sunt super terram (Liber Deuteronomii 14, 2)
de his autem quæ ruminant et ungulam non findunt hæc comedere non debetis camelum leporem chœrogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis (Liber Deuteronomii 14, 7)
ac mergulum porphirionem et nycticoracem (Liber Deuteronomii 14, 17)
quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suæ (Liber Deuteronomii 14, 21)
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore (Liber Deuteronomii 14, 23)
cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum hæc cuncta portare (Liber Deuteronomii 14, 24)
vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 14, 25)
et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua (Liber Deuteronomii 14, 27)
anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore et repones intra januas tuas (Liber Deuteronomii 14, 28)
venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris (Liber Deuteronomii 14, 29)
quæ hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini (Liber Deuteronomii 15, 2)
a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatem (Liber Deuteronomii 15, 3)