Znaleziono 1192 Wyniki dla: Ope
quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me (Liber I Samuelis 24, 20)
credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israël erit igitur mihi servus sempiternus (Liber I Samuelis 27, 12)
reversusque est et David ut benediceret domui suæ et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israël discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris (Liber II Samuelis 6, 20)
operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibæ quindecim filii et viginti servi (Liber II Samuelis 9, 10)
porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans (Liber II Samuelis 15, 30)
et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem (Liber II Samuelis 17, 12)
et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio (Liber II Samuelis 18, 3)
et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore ejus properante autem illo et accedente propius (Liber II Samuelis 18, 25)
porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi (Liber II Samuelis 19, 4)
Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum (Liber II Samuelis 20, 12)
et Banajas filius Jojada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis (Liber II Samuelis 23, 20)
et rex David senuerat habebatque ætatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat (Liber I Regum 1, 1)