Znaleziono 384 Wyniki dla: Numquid
adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc prædixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus justus et salvans non est præter me (Liber Isaiae 45, 21)
numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui (Liber Isaiae 49, 15)
numquid tolletur a forte præda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit (Liber Isaiae 49, 24)
quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti (Liber Isaiae 50, 2)
consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus sæculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem (Liber Isaiae 51, 9)
numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati (Liber Isaiae 51, 10)
super quem lusistis super quem dilatastis os et ejecistis linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax (Liber Isaiae 57, 4)
in partibus torrentis pars tua hæc est sors tua et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor (Liber Isaiae 57, 6)
numquid tale est jejunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis jejunium et diem acceptabilem Domino (Liber Isaiae 58, 5)
numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer (Liber Isaiae 64, 12)
quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos (Liber Isaiae 66, 8)
numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus (Liber Isaiae 66, 9)
