Znaleziono 885 Wyniki dla: Ninodo Filius Curis
surrexit autem Ismaël filius Nathaniæ et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ (Liber Ieremiae 41, 2)
egressus ergo Ismaël filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam (Liber Ieremiae 41, 6)
qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos Ismaël filius Nathaniæ circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo (Liber Ieremiae 41, 7)
lacus autem in quem projecerat Ismaël omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël ipsum replevit Ismaël filius Nathaniæ occisis (Liber Ieremiae 41, 9)
et captivas duxit Ismaël omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiæ Godoliæ filio Ahicam et cepit eos Ismaël filius Nathaniæ et abiit ut transiret ad filios Ammon (Liber Ieremiae 41, 10)
audivit autem Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismaël filius Nathaniæ (Liber Ieremiae 41, 11)
Ismaël autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan et abiit ad filios Ammon (Liber Ieremiae 41, 15)
tulit ergo Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismaël filio Nathaniæ de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad prœlium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon (Liber Ieremiae 41, 16)
a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismaël filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda (Liber Ieremiae 41, 18)
et accesserunt omnes principes bellatorum et Johanan filius Caree et Jezonias filius Osajæ et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum (Liber Ieremiae 42, 1)
dixit Azarias filius Osajæ et Johanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc (Liber Ieremiae 43, 2)
sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem (Liber Ieremiae 43, 3)